Przywileje_dla_Warszawy_1772.pdf

(210 KB) Pobierz
Microsoft Word - ok_nowozytni_16.doc
Król Stanisław August
potwierdza przywileje Starej Warszawy
22 II 1772, Warszawa
Stanislaus Augustus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithu-aniae, Russiae, Prussiae, Masoviae,
Samogitiae, Kiioviae, Volhiniae, Podo-liae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae
Czerniechoviaeque, si-gnificamus praesentibus litteris nostris, quorum interest universis et singu-lis,
quod etsi omnium in genere statuum, ordinum et cuiusvis condicionis hominum regni nostri omnia et
singula iura, privilegia, libertates, immunita-tes, donationes ac litteras per serenissimos praedecessores
nostros iuste et legitime datas ipsisque concessas circa felicem inaugurationem nostram to-taliter
confirmaremus et approbaremus: tamen idem reperter et quod gene-raliter omnibus antea fecimus, hoc
in specie quoque quibusdam facere non recusamus. Propterea cum reproductas nobis habeamus litteras
pargamene-as, manu ser-mi Augusti III regis antecessoris nostri subscriptas ac sigillo maioris
cancellariae regni pensili munitas, sanas, salvas, illaesas omnique suspicione carentes, continentes in
se confirmationem iurium et privilegio-rum civitati nostrae Antiquae Varsaviae servientes
supplicatumque nobis humillime per nobiles et spectabiles Franciscum Wiltoff, proconsulem et
seniorem consulem, Ioannem Gidelski advocatum, Stanislaum Mietelski archiscabinum, Georgium
Dawidson, seniorem collegii vigniti virorum civi-tatis nostrae Antiquae Varsaviae, suo, magistratus ac
communitatis nomine, quatenus easdem litteras auctoritate nostra regia approbare, innovare, con-
firmare et ratificare dignaremur. Quarum tenor de verbo ad verbum est ta-lis:...
Augustus III Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Rus-siae, Prussiae, Masoviae,
Samogitiae, Kijoviae, Volhyniae, Podoliae, Pod-lachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae
Czerniechoviaeque, necnonn hae-reditarius Dux Saxoniae et Princeps Elector, significamus
praesentibus litte-ris nostris, quorum interest universis et singulis, inter praecipuas regnan-tium curas
hanc primam et potissimam inesse nobis debere fatemur, ut ii, quorum sive votis, sive suspiriis, sive
liberis quoque suffragiis inclyti regni huius adepti sumus gubernacula, agnoscant reciprocam regalis
nostrae be-nevolentiae et promptae voluntatis testificationem. Quam nullo alio magis efficaciori
comprobare illis possumus argumento, quam si sub iisdem, qu-ibus sub serenissimis antecessoribus
nostris utebantur, quiete et pacato vivant degantque iuribus et privilegiis, quae licet sacrosancto
omnibus te-nenda et conservanda confirmaverimus iuramento. Nihilominus ad suppli-cationem
nobilium et spectabilium Pauli Andrychowicz proconsulis, Iose-phi Benedicti Loupia, senioris
consulis et advocati, Stephani Jaśkiewicz ar-chiscabini, Ioannis Wiśniewski, senioris collegi viginti
virorum civitatis no-strae Antiquae Varsaviae, suo, magistratus ac communitatis nomine ad nos
factum, feciendum duximus, ut eorum omnia iura, privilegia, litteras, decre-ta, libertates, praerogativas
et alia omnia munimenta per quosvis duces, principes, reges et dominos praedecessores nostros,
praesertim per serenis-simum divae memoriae Augustum Secundum, parentem et praedecessorem
nostrum charissimum, generaliter confirmata, nos quoque auctoritate nostra confirmaremus,
approbaremus et ratificaremus. Quarum tenor sequitur talis:
Augustus II Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae,
Samogitiae, Kiioviae, Volhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae
Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie
─────────────────────────────────────────────────────────────────────────────
17573110.013.png 17573110.014.png 17573110.015.png 17573110.016.png
──────────────────────────────────────────────────────────────────────────────────
Czerniechoviaeque, necnon haereditarius Saxoniae dux et princeps elector, significamus praesentibus
litteris nostris, quorum interest universis et singulis, quod etsi in nostra felici inauguratio-ne, praestito
iuramento ac diplomate quoque eadem de re ordinibus dato, omnium regni et dominiorum nostrorum
subditorum ac incolarum iura et privilegia tam publica, quam privata, ipsis a serenissimis
antecessoribus no-stris iuste et legitime data et concessa, approbaverimus eademque nos sem-per
sancte esse servaturos caverimus et obligaverimus, ita ut nihil superest, quod quisquam a nobis merito
ea in re exposceret; cum tamen supplicatum nobis esset per nobiles et spectabiles Ioannem Andream
Menich, Alexan-drum Czamer, consules et nuntios, pro praestando in conventu felicis coro-nationis
nostrae coram maiestate nostra fidelitatis et oboedientiae iuramento a civitate nostra Antiquae
Varsaviae missos, suo et magistratus ac totius communitatis civitatis eiusdem Antiquae Varsaviae,
regalis residentiae, nomine, ut speciali diplomate nostro ipsorum iura, privilegia, libertates,
praerogativas ac quasvis litteras, ipsis concessas, largitas et indultas, tum etiam plebiscita, decreta,
exemptiones a iurisdictionibus terrestribus, ca-strensibus, marschalcalibus consuetudinesque
laudabiles et hactenus ab illis servari solitas, praecipue autem per serenissimum praedecessorem
nostrum Ioannem Tertium, regem Poloniae, benigne collatas et confirmatas approba-remus et
confirmaremus, quarum tenor est eiusmodi:
Ioannes III Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae,
Kijoviae, Volhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae Czerniechoviaeque,
Significamus praesentibus litteris nostris, quorum interest universis et sin-gulis. Licet quidem in ipso
statim felicis inaugurationis nostrae auspicio omnium ordinum et statuum regni ac singulorum
subditorum nostrum iura, privilegia, praerogativas immunitatesque universas, nullis poenitus exceptis,
religione iurisiurandi ac speciali electionis nostrae diplomate abunde con-firmaverimus, nihilominus id
ipsum instituto serenissimorum praedecesso-rum nostrorum unicuique in specie praestare non
recusamus. Ac proinde cum nobiles ac spectabiles Sebastianus Szelert, consul et advocatus, Ma-thias
Klimkiewicz, causarum curiae regni patronus, et Andreas Ludovicus Cichocki syndicus, nuntii pro
praestando in conventu felicis coronationis nostrae coram maiestate nostra iuramento a civitate nostra
Antiqua Varsavia ablegati, suo et magistratus ac totius communitatis civitatis eiusdem An-tiquae
Varsaviae regalis residentiae nomine ad nos accesserint iuramentu-mque idem fidelitatis et
subiectionis nobis in solio maiestatis sedentibus in praesentia senatorum regni praestitissent
humillimeque supplicassent, ut omnia iura, privilegia, littera, decreta, libertates tam super balneum et
man-siones notariorum,quam a stationibus militum servientes atque conservatio-nem in usu et
possessione fundorum, concessiones, exemptiones a iurisdic-tionibus marschalcorum nostrorum
terrestrium, castrensium, plebiscita, pae-rogativas et alia omnia munimenta tam pargamenea, quam
papyrea per qu-oscunque duces, principes, reges et divos praedecessores nostros, praeser-tim per
serenissimum Ioannem Casimirum et Michaelem, reges Poloniae, praedecessores nostros, benigne
collata, confirmata et ratificata, nos quoque auctoritate nostra regia confirmaremus, roboraremus,
innovaremus, appro-baremus et ratificaremus. Quarum tenor sequenti continetur serie.
Michael Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae,
Kiioviae, Volhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae Czerniechoviaeque,
significamus praesen-tibus litteris nostris, quorum interest universis et singulis.
Inter praecipuas regnantium curas hanc primam et potissimam inesse nobis debere fatemur, ut ii,
quorum sive votis, sive suspiriis, sive liberis quoque suffragiis inclytii regni huius adepti sumus
gubernacula, agnoscant recipro-cam regalis nostrae beneficentiae et promptae voluntatis
testificationem, quam nullo alio efficaciori magis comprobare illis possumus argumento, quam si sub
issdem, quibus sub serenissimis antecessoribus nostris uteban-tur, quiete et pacate vivant degantque
iuribus et privilegiis, qua licet sacro-sancto ad altare Dei omnibus tenenda et conservanda
confirmaverimus iu-ramento, nihilominus ad supplicationem nobilium et spectabilium Caroli
Zabrzeski proconsulis, Augustini Horlemes consulis, Mathiae Klimkiewicz, causarum curiae regni
patroni et archiscabini civitatis Antiquae Varsaviae, suo et totius magistratus ac communitatis nomine
Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie
─────────────────────────────────────────────────────────────────────────────
17573110.001.png 17573110.002.png 17573110.003.png
──────────────────────────────────────────────────────────────────────────────────
ad praesentiam nostram pro praestando fidelitatis iuramento accedentium, faciendum duximus, ut
eorundem omnia iura, privilegia, litteras, decreta, libertates (tam super balneum et mansiones
notariorum, quam a stationibus militum servientes atque conservationem in usu et possessione
fundorum), concessiones, exemptiones, plebiscita, praerogativas et alia omnia munimenta tam parga-
menea, quam papyrea, per quoscunque duces, principes, reges et dominos praedecessores nostros,
praesertim per serenissimum Ioannem Casimirum, praedecessorem nostrum charissimum, generaliter
confirmata, nos quoque auctoritate nostra confirmaremus, roboraremus, innovaremus, approbare-mus
et ratificaremus. Quarum tenor de verbo ad verbum sequenti continetur serie et contextu:
Ioannes Casimirus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae,
Samogitiae, Livoniae, Smolensciae Czernie-choviaeque, necnon Suecorum, Gottorum Vandalorumque
haereditarius rex. Significamus praesentibus litteris nostris, quorum interest universis et sin-gulis, ad
florentis regni et reipublicae cuiucvis maiora incrementa id maxi-me spectare, ut omnes societates seu
communitates civium legibus et ordi-nationibus, ad bonum regimen spectantibus, circumscribantur, et
iam cir-cumscriptae inviolabiliter conservatae, maneat. Etenim civitates, bene ordi-natae, legibus
adornatae et auctae, non solum regibus plurimum emolumenti et splendoris adferunt, verum etiam ipsa
quoque regna florentiora magis ac magis reddunt. Et quoniam civitas nostra Antiqua Varsavia, a
multis et diu-turnis annis seu retroactis saeculis, primo serenissimorum Masoviae ducum, deinde
invictissimorum antecessorum nostrorum Poloniae regum residentia et continuo domicilio
conventibusque publicis regni et magni ducatus Li-thuaniae ac electionibus in eadem celebratis,
recenter quoque nostra ibidem feliciter constituta celebris tropaeis, victoriis et triumphis de Moschis,
Tur-cis, Tartaris eo loci absolutis insignis, pace ad invidiam orbis per serenissi-mum olim Vladislaum
Quartum, Poloniae et Sueciae regem invictissimum, fratrem nostrum charissimum, ibidem stabilita,
conspicua aliisque publicis actibus, novissime autem binis solennitatibus regiarum nunptiarum Var-
saviae in domo regia praesentibus complurimis christianorum principum nuntiis celebratarum et una
coronatione adeo resplenduerit, ut merito inter primaris civitates regni iam ante adnumerata honori et
dignitati nostrae ipsi, demum reipublicae grata et fidelis exsistat. Eam itaque a clementia et gratia
nostra regia non alienam fore censuimus, quin potius eiusdem civitatis no-strae Antique Varsaviae
civium et subditorum nostrorum fide et integritate nobis et antecessoribus nostris saepius et semper
contestata, perspecta, commodis, ornamentis et praerogativis illius prospiciendo, eandem gratia et
clementia nostra benigne prosequimur. Et licet circa felicem inauguratio-nem nostram omnium
ordinum et statuum regni singulorumque subditorum nostrorum iura, privilegia, immunitates,
praerogativas, nullis poenitus exceptis, religione iurisiurandi abunde confirmaverimus rataque ac firma
nos semper habituros promiserimus, nihilominus unicuique subditorum id a nobis submisse petentium
praestare non recusaverimus, neque recusamus. Ac proinde cum nobiles et spectabiles Balthasar
Strubicz advocatus, Ioan-nes Gommer et Martinus Łukaszewicz, syndicus et notarius, consules et
civitatis Varsaviensis nuntii, ad nos (qui ipsa nominis sui fama rebelles ko-zakos terruimus et omnes
motus sedavimus) in throno maiestatis nostrae se-dentes accessissent et iuramentum fidelitatis suo ac
totius magistratus et communitatis nomine, more solito, in facie reipublicae nobis praestitissent
humillimeque supplicassent, ut eorum omnia iura privilegia, plebiscita, de-creta, constitutiones,
observationes, declarationes et lauda, a serenissimis olim praedecessoribus nostris data, concessa et
approbata, speciali diploma-te nostro innovare, approbare et confirmare dignaremur. Nos supplicationi
praedictorum civium Varsaviensium, quorum constans et integra fides erga serenissimos antecessores
nostros semper enituit, nonnulique, eorum sere-nissimis divae memoriae parenti et fratri nostro ac
nobis ipsis obsqquiis ad-dicti, fidem et integritatem suam ac promptum benemerendi studium egre-gie
comrobarint, benigne annuendo, privilegia ipsorum et primo confirma-tionis divae memoriae
Alexandri regis de data Cracoviae sabbato ante do-minicam Oculi anno millesimo quingentesimo
secundo, Sigismundi Primi in conventione generali Cracoviensi feria tertia post dominicam Laetare
millesimi quingentesimi vigesimi septimi, Sigismundi Augusti Cracoviae sabbato ipso die festi
Nativitatis s. Ioannis Baptistae millesimi quingentesi-mi quadragesimi noni, Henrici regis in comittis
coronationis Cracoviae die septima aprilis anno..., Stephani in conventione similiter coronationis de
Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie
─────────────────────────────────────────────────────────────────────────────
17573110.004.png 17573110.005.png 17573110.006.png
──────────────────────────────────────────────────────────────────────────────────
da-ta Cracoviae die duodecima mensis maii millesimi quingentesimi septuage-simi sexti, et
temporibus divae memoria Sigismundi III, parentis nostri de-sideratissimi, constitutione generali
comitiorum millesimi sexcentesimi de-cimi tertii, tum quoque generalem confirmationem iurium,
libertatum et privilegiorum ac quarumvis ordinationum, constitutionum et laudorum, per serenissimum
olim Vladislaum IV, Poloniae et Sueciae regem invictissi-mum, fratrem nostrum charissimum, in
conventu felicis coronationis de da-ta Cracoviae die XV mensis februarii anno millesimo
sexcentesimo trige-simo tertio obtentam, supradicta omnia iura et privilegia modo, ut praemis-sum est,
confirmata et roborata, similiter approbanda et confirmanda esse duximus, uti quidem cum
infrascriptis omnibus et singulis, praecipue autem decretum seu constitutionem conventus generalis
Varsoviensis serenissimi olim Ioannis Masoviae et civitatis Varsaviensis ipsius metropolis haereticis
feria quinta ante dominicam Oculi quadragesimalem anno millesimo quin-gentesimo vigesimo quinto
latam et ordinatam; deinde privilegia eo nomine sectae lutheranorum seu quorumvis haereticorum
extirpandae ac non tolle-randae disponentia et subsequentia, ut pote: divae memoriae Stephani regis
ex ordinatione seu laudo civitatis Varsaviensis sabbato ante festum sancto-rum Simonis et Iudae
apostolorum anno millesimo quigentesimo septuage-simo quarto constituto, postea in conventione
regni genereli Varsaviensi die secunda mensis ianuarii anno millesimo quingentesimo octuagesimo
con-firmato et approbato; similiter privilegium divae memoriae Sigismundi Primi in conventione
generali post dominicam Laetare de iudaeis obtentum et per divos antecessores nostros Sigismundum
Augustum in conventione similiter generali feria quarta ante dominicam Pentecostes proxima millesi-
mo quingentesimo octuagesimo ac subsequenter per serenissimos Sigis-mundum Tertium, parentem
nostrum desideratissimum, et Vladislaum Qu-artum, fratrem nostrum charissimum, reges Poloniae,
decreto de data Var-saviae anno millesimo sexcentesimo quadragesimo octavo in iudiciis rela-tionum
contra iudaeos lato, tum rescriptis variis in anno millesimo sexcen-tesimo trigesimo sexto et aliis
praeteritis ac subsequutis, diversis et distinc-tis temporibus eo nomine approbatum: originale item
privilegium fundatio-nis Senioris ducis Masoviae et Russiae in oppido Czersko dominica infra octavas
Ascensionis Domini millesimo quadringentesimo decimo tertio da-tum, necnon privilegium
Sigismundi Augusti Varsaviae in conventione ge-nerali feria quarta in octava Epiphaniarum anno
millesimo quingentesimo quinquagesimo septim et post Lublini in conventione itidem die quinta iun-
ni millesimo quingentesimo sexagesimo nono super brukowe revisum et approbatum, tum et
privilegium divae memoriae Sigismundi Augusti in conventu generali Petricoviae feria quinta post
festum sancti Thomae mille-simo quigentesimo quinquagesimo octavo de iurisdictione magistratus
Var-saviensis et post decreto serenissimi eiusdem Sigismundi Augusti in conventu Petricoviae feria
tertianpost dominicam Oculi inter magnificum Stanislaum Lawski de Strzegocino, palatinum
Masoviae, et consules ac ple-nipotentes civitatis Varsaviensis confirmatum et roboratum; privilegium
etiam divae memoriae Sigismundi Augusti de libera coemptione salis, civi-bus Varsaviensibus
serviens, de data in oppido Krasnystaw feria sexta ipso die sanctae Mariae Magdalenae anno
millesimo quigentesimo quinquage-simo octava et piae memoriae Sigismundi Tertii, parentis nostri
desideratis-simi, similiter de libera emptione et vendetione salis tam Vielicensis, quam Bochnensis,
non solum in civitate Varsaviensi, sed et per totum ducatum Masoviae, die decima tertia iunni anno
millesimo quingentesimo nonagesi-mo atque serenissimi olim Vladislai IV, fratris nostri, ratione
evehendi per vectores, vulgo furmankow, luti de data Varsaviae die ultima mensis maii anno
millesimo quadragesimo quarto liberaliter datum et concessum, nec-non alia quaevis omnia et singula
iura, privilegia, tum ratione iurisdictio-num exoticarum non tollerandarum, quam alio quovis nomine
in rem et commodum civitatis pertinentia et spectantia, libertates tam ratione cuiusvis praeeminentiae
non solvendorum teloneorum, quam etiam de non susci-piendis in perpetuum ad balneum civile,
mansiones notariorum civilium, in porta versus Novam Varsaviam consistentes, et alia quaevis bona
civilia seu hospitalia civitati servientia ex officio, hospitibus tum quoque non tolleran-dis, neque
sustinendis stationibus militaribus, a quibus iuxta litteras univer-sales serenissimi Vladislai Quarti,
regis Poloniae, de data in oppido Żarki die quinta mensis iulli millesimo sexcentesimo quadragesimo
sexto et ma-gnifici palatini Russiae, protunc exercituum generalis, de data Varsaviae anno millesimo
sexcentesimo quadragesimo octavo die quinta mensis de-cembris emanatas, quibus cives nostri
Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie
─────────────────────────────────────────────────────────────────────────────
17573110.007.png 17573110.008.png 17573110.009.png
──────────────────────────────────────────────────────────────────────────────────
Varsavienses sunt liberi et exempti. Plebiscita itidem, decreta, observationes, ordinationes, lauda per
spectabile officum consulare et totam communitatem civitatis Antiquae Varsaviae, ad bonum ordinem
et regimen civitatis conservandum constituta et in futurum constituenda, laudata et laudanda,
donationes, insciptiones, in rem civitatis pro usu cuiusvis factas et obtentas, tum alia quaevis instituta
privilegia, iura, tam ad telonea terrestria et aquatica, quam aliam quamvis praerogativam,
indemnitatem immunitatemque civitatis nostrae Antiquae Varsaviae se-rvientia, in usu, possessione et
consuetudine exsistentia, generaliter omnia et singula, nullis exclusis, neque exceptis, ita ut generalitas
specialitati et e converso in nullo derogare videatur, non secus ac si hic in genere et specie iuris de
verbo ad verbum in suo tenore descripta forent, in omnibus eorum punctis, articulis, clausulis,
periodis, nexibus, contentis, condicionibus et ligamentis, quantum tamen iuris communis rationes
permittunt, approba-mus, confirmamus, innovamus et ratificamus, in usu eorundem pacifico et
continuo ac possessione reali omnium locorum et fundorum publicorum civilium, intra et extra moenia
circumcirca Antiquam Varsaviam et in su-burbiis eidem cum iurisdictione adiacentibus exsistentium,
civitati ex vi privilegiorum et decretorum ex antiquo ad dispositionem servientium et ob-noxiorum,
sine cuiuspiam contradictione in perpetuum Varsaviam Antiqu-am conservamus et totaliter virtute
privilegiorum, ipsis servientium, civitati nostrae et ipsius communitat incorporamus praesentibus
litteris nostris, de-cernentes ea omnia et singula suprascripta et etiam hic non specificata iura ac
privilegia vim et robur debitae ac perpetuae firmitatis obtinere et ab omnibus, quorum interest,
inviolabiliter observari debere. Quare universis et singulis dignitariis et officialibus, palatinis,
castellanis, marschalcis Re-gni et Magni Ducatus Lithuaniae, necnon capitaneis, tenutariis, teloneatori-
bus terrestribus et aquaticis eorumque vicesgerentibus et subditis nostris omnibus, in quacunque
dignitate constitutis, tam in regno Poloniae, quam Magno Ducatu Lithuaniae et aliis omnibus dominiis
nostris ubilibet consti-tutis, nunc et pro tempore exsistentibus, denuntiantes mandamus, ut praefa-tos
cives nostros civitatis Antiquae Varsaviae, tam in civitate, quam extra civitatem in suburbiis manentes
et commorantes, in omnibus et singulis eorum iuribus, privilegiis, libertatibus, praerogativis, necnon
eorum punctis, clausulis et articulis omnibus et singulis, praesentibus nostris gratiose con-firmatis ac
collatis, conservent et manuteneant conservarique et manuteneri faciant, neque illis tam in toto, quam
in parte contravenire audeant, sub gravi animadversione nostra et poenis, in statutis contra violatores
rescripto-rum nostrorum descriptis. In praemissorum autem fidem maiorem praesen-tes manu nostra
subscriptas, sigillo regni communiri iussimus. Datum Cra-coviae in conventu felicis coronationis
nostrae die XIX mensis Ianuarii an-no Domini MDCXLIX, regnorum nostrorum Poloniae et Sueciae
anno pri-mo.
Joannes Casimirus Rex Stanislaus Skar-
szewski, regens can-
cellariae regni minoris.
Nos itaque Michael rex supramemoratus, supplicationi supra specifi-catorum nobilium et
spectabilium ablegatorum civitatis nostrae Antiquae Varsaviae, uti iustae et aequitati per omnia
conformi, benigne annuentes, tum respectu ipsius aequitatis et iustitiae, qua iura omnia regnorumque
et imperiorum felicitatem, tranquillitatem ac diuturnitatem firmari, agnosci-mus hoc nimirum praesenti
inaugurati regni nostri tempore, quo leges et or-dinationes prolapsas erigi, erectas firmari, firmatas
augeri ac subditorum nostrorum omnium immunitates, libertates et praerogativas non modo an-tiquas
conservari, verum etiam causa melioris regiminis ordinatiores institui praedecessoribua nostris regibus
Poloniae laudabilis observatio hucusque exstitit, praeinsertam serenissimi Ioannis Casimiri,
praedecessoris nostri charissimi, confirmationem et originalia praedictae civitatis nostrae Antiqu-ae
Varsaviae iura et privilegia ac omnia ipsorum introcontenta serenissimo-rum praedecessorum
nostrorum auctoritate obfirmata, in omnibus punctis, clausulis, articulis, periodis, contentis,
condicionibus et ligamentis tam in toto, quam in parte, quantum de iure sunt, approbanda,
confirmanda, ratifi-canda, innovanda et roboranda esse duximus, prout approbamus, confirma-mus,
ratificamus, innovamus et roboramus praesentibus litteris nostris, de-cernentes ea omnia et singula
Dokument znajduje się w zbiorach Archiwum Głównego Akt Dawnych w Warszawie
─────────────────────────────────────────────────────────────────────────────
17573110.010.png 17573110.011.png 17573110.012.png
Zgłoś jeśli naruszono regulamin