Seneka - Myśli.pdf

(1011 KB) Pobierz
140430836 UNPDF
Aby rozpocząć lekturę,
kliknij na taki przycisk ,
który da ci pełny dostęp do spisu treści książki.
Jeśli chcesz połączyć się z Portem Wydawniczym
LITERATURA.NET.PL
kliknij na logo poniżej.
140430836.001.png 140430836.002.png
Lucjusz Anneusz Seneka
MYŚLI
2
Tower Press 2000
Copyright by Tower Press, Gdańsk 2000
3
De Providentia
1 • 5
...Bonus tempore tantum a deo differt. Discipulus eius aemulatorque et vera progenies, qu-
am parens ille magnificus, virtutum non lenis exactor, sicut severi patres, durius educat.
2 • 1
Nihil accidere bono viro mali potest: non miscentur contraria.
2 • 4
Marcet sine adversario virtus; tune apparet quanta sit quantumque polleat, cum quid possit
patientia ostendit.
2 • 6
Non fert ullum ictum illaesa felicitas; at cui assidua fuit cum incommodis suis rixa, callum
per iniurias duxit, nec ulli malo cedit sed etiam si cecidit de genu pugnat.
2 • 12
Mors illos consecrat, quorum exitum et qui timent laudant.
4 • 1
Prosperae res et in plebem ac vilia ingenia deveniunt: at calamitates terroresque mortalium
sub iugum mittere proprium magni viri est. Semper vero esse felicem et sine morsu animi
transire vitam ignorare est rerum naturae alteram partem.
4 • 3
Miserum te iudico, quod numquam fuisti miser. Transisti sine adversario vitam; nemo sciet
quid potueris, ne tu quidem ipse. Opus est enim ad notitiam sui experimento; quid quisque
posset nisi temptando non didicit.
4 • 4
Avida est periculi virtus et quo tendat, non quid passura sit cogitat, quoniam etiam quod
passura est gloriae pars est.
4
4 • 5
Ipsis, inquam, deus consulit, quos esse quam honestissimos cupit, quotiens illis materiam
praebet aliquid animose fortiterque faciendi ad quam rem opus est aliqua rerum difficultate:
gubernatorem in tempestate, in acie militem intellegas.
4 • 6–8
Nolite, obsecro vos, expavescere ista, quae dii immortales velut stimulos admovent animis:
calamitas virtutis occasio est. Illos merito quis dixerit miseros qui nimia felicitate torpescunt,
quos velut in mari lento tranquillitas iners detinet; quidquid illis inciderit, novum veniet. Ma-
gis urgent saeva inexpertos, grave est tenerae cervici iugum.
*
Hos itaque deus, quos probat, quos amat, indurat, recognoscit, exercet; eos autem quibus
indulgere videtur, quibus parcere, molles venturis malis servat. Erratis enim, si quem iudicatis
exceptum: veniet et ad illum diu felicem sua portio; quisquis videtur dimissus esse, dilatus est.
*
Quare deus optimum quemque aut mala valetudine aut luctu aut aliis incommodis afficit?
Quia in castris quoque periculosa fortissimis imperantur.
4 • 10–11
Cum omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est;
movet cerebrum, in vanas mentes imagines evocat, multum inter falsum ac verum mediae
caliginis fundit. Quidni satius sit perpetuam infelicitatem advocata virtute sustinere quam in-
finitis atque immodicis bonis rumpi? Lenior ieiunio mors est, cruditate dissiliunt. Hanc itaque
rationem dii sequuntur in bonis viris quam in discipulis suis praeceptores, qui plus laboris ab
is exigunt, in quibus certior spes est.
4 • 12
Quid mirum, si dure generosos spiritus deus temptat? Numquam virtutis molle documen-
tum est.
*
Praebendi fortunae sumus, ut contra illam ab ipsa duremur: paulatim nos sibi pares faciet,
contemptum periculorum assiduitas periclitandi dabit.
4 • 15
Nihil miserum est quod in naturam consuetudo perduxit. Paulatim enim voluptati sunt quae
necessitate coeperunt.
5
Zgłoś jeśli naruszono regulamin